Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile
Reijo Pitkäranta

@reijopitkaranta

ID: 1918345600061276160

calendar_today02-05-2025 16:44:15

151 Tweet

201 Takipçi

10 Takip Edilen

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Adhuc plures feminae apud nos per vim vitam amittunt, sed cur res ita se habeat, npndum constat. Hoc anno usque ad mensem Augustum iam 16 feminicidia commissa sunt,quamquam numerus talium scelerum iinde ab 2010 pro tptp anno 15 est.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Coniunctio electrica inter Finlandiam et Estoniam perturbata est. Causa et origo huius mali non est terrorismus aut dolus malus, sed vitium technicum, quod in reactorio stationis electricae Esboae sitae inventum est. Dicunt illud vitium tribus septimanis refectum iri.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

In Afganistania orientali terrae motus vehementissimus factus est, cuius vis 6.0 erat. Qua clade saltem 600 homines vitam amiserunt et plus mille laesi sunt. Epicentrum sismicum tantum 15 chiliometra ab urbe Jalalabad aberat. Loca montuosa operae auxiliari officiunt..

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Praesidens Donald Trump Chigagiam urbem in mundo periculosissimam obsignavit propter criminalitatem ibi grassantem. Asseveravit tamen se illud malum celeriter ablaturum esse vel copiis eo mittendis. Washington signum est eum a tali actione non abhorrere.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Vir quidam iante Sydneium in mari natans a priste dilaceratus mortuus est. Primum quidem a servatoribus ad locum calamitatis properantibus ex mari in terram sublatus est, sed vulnera ab eo accepta tam gravia erant, ut in itinere ad nosocomium vitam amitteret.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Praesidens Venetiolae Nicolas Maduro oratione habita suos hortatus est,ut copiis semimilitaribus exercitui subsidium ferentibus se adiungerent. Id ideo utile esse, quod Civitates Americae Unitae se ad bellum cum Venetiola gerendum pararent.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Praesidens Donald Trump decrevit, ut nomen ministerii defensionis in ministerium bellicum mutaretur., et documento eius rei subscripsit. Ita ad pristinam nominationem reditum est, nam ille magistratus annis 1789-11947 ministerium bellicum sppellabatur.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Hierosolymis accidit, ut duo homines, cum in autoraedam longam intrassent, viatores sclopetare inciperent. Qua strage 6 homines vitam amiserunt et 20 fere vulnerati sunt. Ipsi terroristae paulp post occisi sunt. Nullus ordo se auctotem sceleris esse pronuntiavit.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Ludo bascaudario nuperrime acto grex Finlandensis, qui vulgo susijengi (Latine Grex luporum) appellatur praerer omnium opinionem Serbiam numeris 92-86 vicit Ita factum est, ut nostrates principatum Europaeum apppetere pergerent et Serbi domum redire cogerentur

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

In Iaponia paene 100 000 hominum 100 annos natorum aut ea aetate provectiorum sunt. Maior pars eorum, qui terminum saecularem consecuti sunt, sunt feminae, quarum veterrima 118 annorum.est Veterrmus vir autem ian 111 annos complevit.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Tokii, in metropoli Iaponiae, certamina mundana athleticae generalis habita sunt. Participes Finlandenses modicp successu certabant, sed Silja Kosonen in tudite iacienda quarto loco posita est,, et Alisa vainio in cursu Marathonio auinta erat.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Russia integritatem Estoniae gravissime violavit, cum in spatio eius aerio 12,minutas volabat. Illi autumant id per casum accidisse, sed moderatoribus Europaeis persuasum est de prpvocatione agi.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Dux Syriae Ahmed al- Sharaa Novum Eboracum profectus est in conventu generali Natiomum Unitarum locuturus. Iam paene 60 anni acti sunt, cum moderator Syriae in illo conventu omnium genrium orationem habuit.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Praesidens Donald Trump Afganistaniae his fere verbis minitarus esf: Nisi statio aeronautica Bagrum ab Afganistania Americanis reddita erit, res malse fient. Constat illum locum ab Americanis conditum anno 2021 in potestatem talibanorum tranisse.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Complures nationes, in iis Britannia, Canada, Australia, Palaestinam civitatem inter civitates esse statuerunt. Ex trris septentrionalibus nec Dania nec Finlandia talem pronuntiationem dare recusaverunt. Regimen Finlanduae consensum de illa re nondum invenit.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Praesidens Donald Trump in coetu gnerali Nationum Unitarum orationem habuit, qua cum Americam tum se ipsum laudabat dicens se septem bellis finem fecisse. Nariones Unitas autem vituperavit, quod sibi nullo modo auxiliatae essent.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Praemium Nobelianum artis medicinae accipiunt hoc anno Mary E. Brunkow et Fred Ramsdell ex America oriundi nec non Shimon Sakaguchi Iaponiensis. Omnes hi investigatores de systemate jmmunitatis perscrutandoptime sunt meriti.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Educatores boum operae pretium maius his mensibus accipere coeperunt,, cum non ita pridem condicio oeconomica eprum prpter minora bubulae pretia productictivitatis admodum misera esset. Nunc autem venditio aucta est et res pecuaria satis quaestuosa esse coepit.

Reijo Pitkäranta (@reijopitkaranta) 's Twitter Profile Photo

Praemium architecturae Finlandia appellatum concessum est grapheo archjtectonico Helsinkiensi, cui nomen Anttinen-Oiva-arkkitehdit. Opus, quod ceteris praestantius iudicatum est, est sedes principalis societatis Stora Enso. Illud aedificium est e materia lignea constructum.